# Opera omnia 131.5-8

Ficino, Opera omnia, 131.5 to 131.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.5

Cap. Vonam pacto coelestes animae sphaeras suas mouent? Prosectò (quemadmodum placet Platonicis) sicut corpus tuum anima tua per appetitum, qui appe titus illic quoque à cogitatione excitatur, cogitatio ibidem à fatali illius animae lege. Ideò Plato in libro de regno inquit, Coelum mouet fatum, & innata cupi ditate. Quod accepisse uidetur à Zoroaste, à quo omnis manauit Theolo gorum ueterum sapientia. Iile enim ubi de coelo loquitenr, inquit: ἀἰδιῷ βουλὴ φόρεται, ἀεὶ τρρέχει εὰγου ἀὐάγκης, Id est, sempiterna uoluntate fertur, semper necessitatis opera currit. Quod perspicuè intelligemus, si ita rerum ordinem considerabimus. Est aliquid quod dicitur super omne, est aliquid quod sub omni. Quod dicitur super omne, Deus est, qui non potest esse pro priè omne, quoniam est simplicissima unitas super numerum. Sub omni haec corpora singula. Oportet igitur inter id quod est super omne, & id quod sub omni, esse aliquid medium. Id autem est omne ipsum totumque, & rerum omnium cumulus Erit autem triplex omne, siue totum triplex. Primum quidem omne proximen ab ipsa Dei unitate dependet. Idcirco eatenus unitum esse necessarium est, quatenus fieri potest, cum fiat ipsi unitati simillimum. Esse uerò potest aliquid tribus modis unitum, esscentia, puncto, atque momento. Essentia scilicet, ut una substantia sit, non ex substantijs pluribus composita. Puncto, ut non dispergatur in partes plures, per quas cogatur in plurima distrahi puncta locorum. Momento, ut quicquid habere potest, unquam, nutu oculi nanciscatur, neque per uaria temporum momenta sit uarium. Ergo illud omne quod statim ex Deo est, ipsi similius omnibus his modis est unitum. Is est angelus, qui quamuis prout pendet ex alio, mutabilis quodammodo dici possit, tamen quia infinito Dei statui prae cipuę proximus procreatur, in ipsumque conuertitur sine medio, stabilis prorsus euadit, Sequitur secundum omne, quod quia secunda quadam intentione pendet ab uno, unum iam modum unitatis amittit, retinet duos, unum quidem restat essentia atque puncto, sed momentis fit uarium. Talis est anima.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
