# Opera omnia 131.9-11

Ficino, Opera omnia, 131.9 to 131.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.9

Tertium omne est materia mundi, quae uun substantia est, sed non solum momentis uariatur, ut anima, sed etiam diffunditur per puncta locorum. Sed cur in hoc descensu tempus reperitur priusquam locus? Tum quia rempus spiritalis actionis alicuius comes est, locus comes est corporis, ideoque tempus ad spiritum efficaciamque propius quàm locus accedit. Tum quia ab unitate in multitudinem gradatim est descendendum. Quotiens uerò rei essentia localem multitudinem subit, totiens & operatio eius temporalem patitur numerum, non econuerso. Essentia enim operationem unione & perfectione superare potest, contra nequaquam. Membra denique mundi quaelibet non omne, sed sub omni dicuntur esse. Quapropter angelus continet in se omnes rerum omnium rationes, omnes inquam habitu simul & actu. Anima rursus omnes, sed habitu quidem non actu. Materia omnes quidem potentia, non tamen habitu, neque actu, sed per successionem suscipit omnes. Oportet profecto animam ipsam esse quodammodo omnia, de qua Zoroaster ait: κρὰ ἔχαι κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπαν, Id est, mundanorum sinuum multas plenitudines comprehendit. Nam si inter sublimia & infima est media, necessariò in se continet sublimium illorum munera & imagines, infimorum autem uires & exemplaria. Sed ea parte qua cum angelica mente communicat, euadit angelo similis, alia parte dissimilis. Igitur sphaerarum animae in mentibus suis ideas cunctas simul habent habitu atque actu. In suis potentijs infimis motricib. corporum, cuncta iterum habent generandorum semina, possessione & habitu simul, non actu. Media pars illarum, scilicet ratio, sequitur mentem, quia corpora illarum perfectis sima, ac fermè nullius egena, sola animae infima parte reguntur satis. Ideò media pars coelestium animarum, quae sua natura mobilis est, quia ocium agit ab opere corporali, abiorpta à mente fit stabilis. In nobis uerò, propter nostri corporis indigentiam, media quoque pars mouetur ut infima, difficili & operosa nimium administratione corporis ita cogente.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
