Latin
1310.9
Ficino, Opera omnia 1310.9
Unproofread scanNot analysed yet
Parmenidis uerò in metaphysicis sit probanda: si quis autem uel statum rerum ad naturalia, uel mo tum transferat in diuina, sit penitus improbandus. Sed his omissis, quantum ad nomina pertines tinet Socrates in Cratyli sententiam magis declinare uidetur, eam hoc pacto confirmans. Orationum alia uera est, alia falsa: &orationis uerae partes uerae sunt: orationis falsae, partes quoque sunt falsae. Partes autem orationis sunt nomina: quò fit, ut nominum alia uera sint, alia falsa. Oratio quidem uera est, quae res ipsas ut sunt, ita dicit: falsa uerò, quae contra.