# Opera omnia 1311.1-4

Ficino, Opera omnia, 1311.1 to 1311.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1311.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1311.1

Quapropter & nomina uera sunt illa, quae res ita ut sunt potius, quam ut placet arbitrio, proferunt. Quoniam uerò Protagoras putat qualia cuique uidentur quaeque, talia esse, adeo ut res nullae essentiam habeant propriam, sed humana opinio omnium sit mensura: ideò Socrates contra Protagoram infert, alios quidem homines esse optimos, scilicet pruden tissimos: alios uerò pessimos, scilicet à prudentia remotissimos. At si, ut putat Protagoras, unicuique uera illa sint, quae quilibet opinatur, nullum certè erit inter prudentem imprudentemque discrimen. Sed Protagoras subtilissimè in libro de Scientia confutatur: opor tuit tamen & hic breuiter confutari, ut facilius Hermogenis opinio de nominibus illius quodammodo similis refelli posset. Profectò Hermogenes haudquaquam Protagorae de rebus disserenti credit: sed dum nomina rerum ueritatem, ex hominum arbitrio habere fatetur, clàm in Protagoricam de rebus declinat sententiam. Latenter quoque in opinionem Euthydemi, dicentis omnia omnibus similiter semper adesse, qui ex eo breuiter reproba tur, quòd non alij quidem boni essent, alij uerò mali, si aequè omnibus adesset uirtus & uitium. Tu uero inter haec nota tritissimam Platonis nostri sententiam, totam uirtutis uim in ipsa prudentia, totam uitij in imprudentia collocari. Postquam constituta est Protagorae & Euthydemi sententia, concluditur res ipsas non pro opinione nostra, sed pro ipsa natu ra sua in suo ordine rerum tales, aut tales existere. Quòd si naturaliter sese habent essentiae, naturales quoque sunt actiones atque passiones. Itaque si diuidere uel comburere rem quampiam studeamus, non tam pro arbitrio nostro, quàm pro natura rei id faciemus, ut eo modo & instrumento, quo diuidi possit aptius, diuidamus, similiterque comburamus. At dicere & nominare actio quaedam esse uidetur, ideoque propriam debet habere naturam, ut non ita sicut placet nobis, sed ut rei modus exigit, nominemus. Est enim nomen instrumentum quoddam, quo rem nominatam ab alijs discernimus, atque diuidimus. Eiusmodi uerò instrumentum, ut patet in caeteris, ad proprium id officium non casu, non pro libidine, sed pro arte accommodari ita debet, ut ea sit forma dispositum per ipsam artis ideam, quae uelut ad finem ad discernendum aptissimè, diuidendumque conducat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
