Latin
1313.1 to 1313.3
Ficino, Opera omnia 1313.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi confirmatur Platonicum illud in Conuiuio, Legibusque, &saepe alibi, amatorium uoluntariumque nodum caeteris omnibus esse potentiorem, neque id quidem iniuria: nempe qui trahit quempiam per appetitum, tum potentius trahit, tum retinet firmius, quàm qui per uim aliam conatur attrahere, quia non ab extrinseco tantùm rapit, sed ab intrinseco. Praeterea quod ita raptum est, non modò non contendit solui, uerùm etiam innititur ligatori, eodemque uinculo sese arctius implicat. Mitto quòd raptor alius tanquam superior alienusque occurrit. Amatorius uerò raptor, tanquam aequalem domesticumque, &palàm, &clàm se nobis insinuat. Hinc Boetius probat ex mente Plotini, Deum ad seipsum omnia potentissimè simul, &suauissime rapere, sui uidelicet amore boni, quasi esca trahentem. Quod etiam Platonicus confirmat Philo. Deus à principio ad finem omnia potenter attingit, suauiterque disponit. Id uerò totum ex quarto Legum acceptum esse aliâs ostendemus. De Phoebo autem, qui apud Orpheum lumen uitale significat, multa atque praeclara sunt in Orphico Apollinis hymno: in sexto de Republica, &in oratione Platonici Iuliani: &in opusculo nostro de Lumine. Hic uerò breuiter exponitur nomen Apollo, quod triplicem significat solem, diuinum, angelicum, &coelestem. In primo quidem, lumen est superius intellectu. In secundo, intellectuale lumen super uisum. In tertio, uisibile lumen. Secundus appellatur à Platonicis pri mifilius. Tertius imago dicitur utriusque. Sed, ut summatim dicam, Apollo significat primo diuinae angelicaeque substantiae simplicitatem. Secundò, uim per quam Deus &angelus lauant animas, ab inferioribusque purgant affectibus. Tertiò, beneficium quo à deterioribus soluunt, melioribusque coniungunt. Quartò, uirtutem, ut ita dixerim, sagittariam, qua per omnia procul sua munera iaculantur, &aculeis suis iniustos affligunt. Quintò, efficaciam omnia temperantem, musicisque modulis conuertentem. In his apparet Apollinis uaticinium, ubi simplex dicitur, &purgando lauans atque soluens. Ibidem apparet &medicina, item &sagittandi canendique peritia, ubi uires suas potenter extendit per omnia, &suauiter eisdem cuncta contemperat inuicem, &ad seipsum feliciter contemperando conuertit. Similes quoque dotes atque affectus uidentur in sole, &ad solem tertio atque coelesti.