Latin
1316.5 to 1316.7
Ficino, Opera omnia 1316.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe cùm in superioribus oratorem iniustum esse aliquando posse concesserit, hic uerò neget. Post hęc Socrates ex arrogantia Poli sub quadam ironia &iuniores improbat, si quando seniores corripiant arroganter, &praecipit omnibus ut emendari à quolibet facilè patiantur. Caeterùm ut quae sequuntur, planè intelligantur, aduertendum est, oratoriam uel in genere, uel in speciebus, posse considerari, atque in genere quidem definiri, industriam ad persuadendum in materia ciuili promptissimam, tum quadam probationis facultate, tum uel maximè eloquij gratia. Ideóque inter artem quandam disserendi, poëticamque esse quodammodo constitutam. Hactenus oratoria intellectuijquidem bonum est, uoluntati uerò neque bonum est, neque malum. Huius autem duae sunt species, Philosophica &popularis, siue adulatoria, illa bonum, haec uerò malum. Illius quidem finis est, certis rerum, uerborum, morum rationibus, audientes ad commune bonum perducere. Quam maxime laudat in Phaedro ex Philosophia poësique grauiori compositam. Alterius autem finis est, per coniecturas turbae uerisimiles, conci tationesque animorum, quodcunque libuerit impetrare. Hanc inter sophisticam uulga. remque poësim ponimus, ex utriusque permixtam, quam in hoc dialogo detestatur. Di uidit autem artes ipsius hominis propriè curatrices in duo praecipuè genera. Quorum primum curat animum, secundum uerò corpus. In animo legalem facultatem ait legum conditricem, morumque moderatricem, animum ipsum in habitu quodam naturę consen taneo formare, atque stabilire. artem uerò iudicialem animum, si quando hinc lapsus fuerit, restituere. In corpore quoque geminas ponit artes, similiter corporis curatrices, gymnasticam quidem huius exercitandi magistram in bona ipsum habitudine pro uiribus confirmantem. Medicinam uerò corpori amissam sanitatem restituentem. Quampropter qualis est legalis in animo, talis in corpore uidetur esse gymnastica. Item qualis iudicialis in animo, talis in corpore medicina. Has omnes appellat artes, quia certa ratione perducant ad bonum.