Latin
1317.5 to 1317.7
Ficino, Opera omnia 1317.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cui peccare grauiter licet, propè miser est: qui peccat grauiter iam est miser: qui peccati non luit poenas, est miserior. Iniurias pati eligendum est potius quàm inferre. Licentia quodcunque libuerit faciendi non est potentia, nisi id nobis sit denique conducturum. Conducet autem iustè duntaxat utentibus. Iniusti etiam si totius orbis imperio potiantur, infelices sunt, imò infelicissimi. Quo enim magis peccare licet, &quo minus peccati datur poena, eo infeliciores habentur. Felicitas in sapientia iustitiaque consistit, infelicitas in contrarijs. Quoniam uerò Polus ueritatis iudicium quod ad iudicis qualitatem potius, quàm ad iudicantium numerum referri de. bet, in quorumlibet testium multitudine collocat, ideo Socrates optimum probandi modum esse respondet, si unicum in causa testem adduxeris, aduersarium scilicet ratione conuictum: alioquin coaceruatam undique testium multitudinem, parui ad ueritatem esse momenti. Praeterea quia Polus ait iniuriam quidem facere turpius esse, pati uerò peius: Socrates id arguit, asserens idem in rebus humanis moribusque bonum esse atque pulchrum siue honestum: idem malum atque turpè. Deinde idipsum pulchrum uel propter uoluptatem, uel utilitatem, uel utrunque puta existimari, turpè uerò contrà. Hinc argumentatur: si facere iniuriam turperius est, quam pati non ex eo quidem quod sit molestius, ex eo igitur quod sit damnosius. Si ita, ergo deterius iudicatur. Mox adiungit oportere seipsum rationi tanquam medico curandum committere. Affirmat quoque iustam peccatorum punitionem, ei qui punitur prodesse plurimum. Haec enim si iusta est ergo pulchra atque honesta. Si ita, ergo bona: si bona, confert animo, uidelicet tanquam medicina corpori, multoque magis, à morbo enim animi liberat, qui grauissimus est morborum omnium atque malorum. Inter haec animaduerte theologorum sententiam, nihil magis necessarium esse utiliusque peccatoribus quàm confiteri peccata, affici poenitentia, poenas à iudice petere, aequo animo ferre ut purgetur animus, antequam insanabilis morbus eius euadat. Posthaec audies facillimum esse nobis affectum illi nostrum significare qui simili laborat affectu. Item Socratem Philosophiae amore captum illi semper obtemperare.