Latin
1318.5 to 1318.8
Ficino, Opera omnia 1318.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem non solum lege turpius est facere iniuriam quam pati, atque iustum est aequitatem seruare, ut in superioribus dixerat Callicles, sed etiam ipsa natura. Praeterea quia Callicles in superioribus potentiores illos esse parauerat, qui astutia, audacia, uiolentia, caeteros anteirent. Socrates paulatim hunc emendat, cogitque fateri potentiorem esse, qui prudentior fortiorque sit ad rempublicam gubernandam. Significat quoque inter haec se eadem semper eisdem de rebus adducere, probans uidelicet constantiam, improbans leuitatem. Iam uerò Calliclem conatur ultra prudentiam fortitudinemque ad temperantiam quoque perducere. At hic quemadmodum supra Thrasymachum imitatus circa iustitiam potentiamque errauerat, ita nunc sequutus Aristippum circa temperantiam similiter errat, eam appellans stupidam ingenij seruilis ignauiam, atque in souendis explendisque sensuum libidinibus uirtutem asserens felicitatemque consistere. Socrates autem mox ad demonstrandum sese accingit, temperantiam non opinione humana, sed ordine naturae constare. Profectò naturalis ordo requirit, ut inferiores animae partes superioribus pareant, totusque animus consonans undique sit &pulcher, neque agat frustra, sed finem propositum consequatur, qualis est habitus uitaque temperati. Contrà uerò in homine intemperato ratio regina hominis seruili seruit concupiscentiae, dissonat quoque &languet, opusque in explebile molitur, incomparabilique molestia uolantem sequitur uoluptatem. Id totum So crates Pythagoraeorum praesertim Philolai &Empedoclis sententijs explicat, duplici praecipue uia, scilicet per fabulam &exemplum, in quibus ipse considera, animam in hoc corpore omnem quidem esse mortuam, intemperantem praeterea inferis deputari, irrito assiduoque labore miserabiliter agitatam, dum quodam perforato uase, id est, deprauato fallacique iudicio continuè machinatur perforatum quoque uas alterum, id est, concupiscentiam inexplebilem fluentibus oblectamentis implere. Post haec quia Callicles non solum uirtutem, sed etiam felicitatem in assidua libidinum expletione constituit, affirmatque idem esse uoluptatem atque ipsum bonum, dolorem quoque idem atque malum, idcirco Socrates id pluribus rationibus confutat. Prima, constat uoluptatem non esse ipsum bo num, cum saepe &turpissima sit, &turpissimis hominibus adsit. Secunda, bonum &ma lum utpore contraria in eodem simul esse non possunt. At uoluptas &dolor in eodem sunt simul, quando uidelicet quis sitiens bibit: tunc enim sitiendi molestia cum bibendi uoluptate concurrit.