Latin
1319.5 to 1319.7
Ficino, Opera omnia 1319.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea sicut ad beatitudinem necessaria uirtus est, sic &uitiorum castigationem punitionemque necessariam esse, quasi morborum animi medicinam. Denique intemperatum neque hominibus, neque Deo, neque sibimet amicum esse posse. Vt autem naturalem temperantiae excellentiam nobis ostendat, ex Pythagoraeorum Orphicorumque mente subiungit, uniuersum temperantia atque etiam concordia &iustitia, quae continentur in ipsa temperantia, contineri: ideoque, quod &Pythagoras inquit, intemperantiam in omnibus tanquam perniciosissimam esse totis uiribus fugiendam. Quoniam uerò ad hanc simul atque iustitiam aequalitas praecipuè pertinet, aequalitatem in primis praecipit obseruari, quam asserit in dijs &homi nibus ualere quamplurimum. Aequalitatem, inquam, geometricam, per quam unicuique aequalis ita fit distributio, ut pro capacitate meritisque cuiusque aequaliter distribuatur, aequaliter, inquam, id est, neque magis, neque minus, quàm uel capacitas uel meritum exigere iudicetur. Aequalitas quidem geometrica in quadam congrua portione consistit. Arithmetica uerò in numero utrinque pari. Neque uerò eadem est haec &illa. Sanè excessus sex ad quatuor, itemque excessus quatuor ad duo, apud Arithmeticum numeros considerantem, est aequalis: per duo enim uterque perficitur. Verùm apud geo metrum portionis iudicem est inaequalis. Nam senarius numerus quaternarium proportione sesquialtera superat, in qua maior numerus minorem &semel continet totum &insuper eius dimidium. Quaternarius uerò binarium proportione superat dupla.