Latin
1320.6 to 1320.8
Ficino, Opera omnia 1320.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Prometheum uero numinum gradum his aliquando inferiorem, qui formalem ordinem naturae duntaxat rationali praesertim in hac uita distribuit. Denique tres louis filios, Asiae, Europae, Africae indices, tria uult intelligi numina ad id maxima ministra louis atque Plutonis, ut for malis ordo iustitiae in separatis à corporibus animis expleatur. His autem animaduerte diuinam legem delebiles uitiorum maculas certis temporibus puniendo diluere, in dele biles uerò poenis sempiternis affligere. Quod quidem transmigrationem animarum per corpora sempiternam improbare uidetur. Quod autem dicit quondam errauisse iudices in uiuentibus iudicandis, duo nobis significat. Primum quidem non diuinum, sed humanum circa uirtures &uitia iudicium decipi. Secundum uerò diuinam prouidentiam in seipsa praeuidisse iudicia fore falsa, si à uiuentibus in hoc corpore uiui iudicarentur. Ideoque non ex quodam tempore, ut uerba sonant, sed ab aeterno, iudicium post hanc uitam fieri statuisse. Interea memento animam uitiorum uirtutumque abiectiones &habitus secum ferre. Denique Socratem haec penitus affirmare, nihilque aliud expuescere, nisi eiusmodi animae detrimentum, iudicisque diuini conspectum. Propterea concludit in nullo certamine nobis acrius, quàm in hoc contendendum, ut purissimam iudici cun cta inspicienti animam offerre possumus: caeteraque omnia, quae homines admirantur, esse penitus contemnenda, solaque ex omnibus honoranda, quae ad salutem animae conferant sempiternam. IN CONVIVIVM PLATONIS DE AMO