Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1321
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Ntiquissimum. seipso perfectum, consultissimumque Amorem. Hesiodus in Theogonia: &in libro De natura Parmenides Pythagoricus, Acusileusque poeta, cum Orpheo &Mercurio consenserunt. Plato in Timaeo Chaos describit similiter: &in eo locatamorem. Atque idem in conuiuio Phaedrus recensuit. Chaos Platonici informem mundum uocant: Mundum uerò formatum Chaos. Tres apud eos mundi sunt, tria itidem Chaos erunt. Primum omnium est Deus uni uersorum autor, quod ipsum bonum dicimus. Hic mentem primo creat angelicam: deinde mundi huius animam, ut Plaro uult: Postremò mundi corpus. Summum illum Deùum, non mundum dicimus: quia mundus ornamentum significat ex multis compositum, ille uerò penitus simplex esse debet: sed mundorum omnium principium atque finem ipsum asserimus. Mens angelica primus mundus est à Deo factus. Secundus uniuersi corporis anima. Tertius tota haec quam cernimus machina. In ijs itaque mundus tribus, tria &chaos considerantur. Principio Deus mentis illius creat substantiam: quam etiam essentiam nominamus. Haec in primo illo creationis suae momento infor mis est, &obscura. Quoniam uerò à Deo nata est, ad Deum sui principium ingenito quodam appetitu conuertitur. Conuersa in Deum, ipsius radio illustratur. Radij illius fulgore ille suus appetitus.