Latin
1321.1 to 1321.4
Ficino, Opera omnia 1321.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur septimum Nouembris diem colore Ban dinus instituisset, regio apparatu in agro Carengio nouem Platonicos accepit conuiuas: Antonium Allium episcopum Fesulanum. Ficinum Medicum, Christophorum Landinum poetam. Bernardum Nutium Rhetorem, Thomam Bencium, loannem Caualcantem familiarem nostrum: quem propter uirtutem animi, &egregiam indolem Heroem conuiuae nuncupauerunt. Marsupinos duos Christophorum Carolumque Caroli poëtę filios. Me denique nonum Bandinus esse uoluit, ut Marsilio Ficino superioribus addito musarum numerus impleretur. Remotis dapibus Bernardus Nutius Platonis accepit librum, qui conuiuium de amore inscribitur: legitque omnes Symposij huius orationes, quibus lectis reliquos conuiuas orauit, ut singuli singulas orationes exponerent. Assensere omnes: sactisque sortibus, prima illa Phaedri oratio, loanni Caualcanti obtigit exponenda. Pausaniae oratio, Antonio Theologo, Eryximachi Medici, Ficino Medico, Poetae Aristophanis, Christophoro Poetae, Agathonis adolescentis, Carolo Marsupino. Thomae Bencio data est Socratis disputatio, Alcibiadis uerò Christophoro Marsupino. Sortem huiusmodi probauêre omnes. Verùm episcopus ac medicus, alter ad animorum, alter ad corporum curam abire coacti, partes in dicendo suas loanni Caualcanti reliquerunt. Caeteri ad hunc conuersi sunt, paratique ad audiendum conticue re. Tunc heros ille in hunc modum est exorsus. Qua regula laudandus sit amor. Quae sit eius dignitas &magnitudo. ORatissima mihi optimi conuiuae sors ista hodie obtigit, qua effectum est, ut personam eMyrrhinusij gererem. Phędri illius, inquam, cuius familiaritatem tanti fecit Lysias Thebanus Csummus orator, ut oratione lucubrationibus multis composita, eum sibi conciliare contende rit: cuius indolem Socrates usque adeò admiratus est, ut eius splendore quandoque iuxta llyssum uium concitus altiusque sublatus mysteria diuina cecinerit: qui antea non solum coelestium, sed inferiorum quoque omnium se inscium praedicauerat. Cuius ingenio adeò delectatus est Plato, ut primi tias studiorum suorum Phaedro dicauerit. Ad hunc epigrammara, ad hunc elegię Plaronis, ad hunc primus eius de puschritudine liber. qui Phędrus inscribitur.