# Opera omnia 1321

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1321

Cap. III. Ntiquissimum. seipso perfectum, consultissimumque Amorem. Hesiodus in Theogonia: & in libro De natura Parmenides Pythagoricus, Acusileusque poeta, cum Orpheo & Mercurio consenserunt. Plato in Timaeo Chaos describit similiter: & in eo locatamorem. Atque idem in conuiuio Phaedrus recensuit. Chaos Platonici informem mundum uocant: Mundum uerò formatum Chaos. Tres apud eos mundi sunt, tria itidem Chaos erunt. Primum omnium est Deus uni uersorum autor, quod ipsum bonum dicimus. Hic mentem primo creat angelicam: deinde mundi huius animam, ut Plaro uult: Postremò mundi corpus. Summum illum Deùum, non mundum dicimus: quia mundus ornamentum significat ex multis compositum, ille uerò penitus simplex esse debet: sed mundorum omnium principium atque finem ipsum asserimus. Mens angelica primus mundus est à Deo factus. Secundus uniuersi corporis anima. Tertius tota haec quam cernimus machina. In ijs itaque mundus tribus, tria & chaos considerantur. Principio Deus mentis illius creat substantiam: quam etiam essentiam nominamus. Haec in primo illo creationis suae momento infor mis est, & obscura. Quoniam uerò à Deo nata est, ad Deum sui principium ingenito quodam appetitu conuertitur. Conuersa in Deum, ipsius radio illustratur. Radij illius fulgore ille suus appetitus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
