Latin
1322.5 to 1322.6
Ficino, Opera omnia 1322.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim aspicit primo, uidet deinde solis lumenatertio in solis lumine rerum colores figurasque comprehendit. Quare oculus obscurus primo, &chaos instar informis, lumen amat dum aspicit, irradiatur aspiciendo, radium accipiendo rerum coloribus figurisque formatur. Quemadmodum uerò in Deum mens illa statim nata &informis amore conuertitur &formatur: sic mundi anima in mentem, Deumque illine genita se reflectit. Et cum primo informis sit, &chaos amore in mentem directa acceptis ab ea formis sit mundus. Non aliter &mundi huius materia, cum principio sine formarum ornamento informe chaos iaceret: illico amore sibi ingenito in animam se direxit, seque illi obedientem praebuit: atque hoc amore conciliante ab anima formarum omnium, quae in mundo uidentur nacta ornamentum, mundus ex chaos effecta est. Tres igitur mundi, tria &chaos. In omnibus denique amor chaos comitatur, pręcedit mundum torpentia suscitat, obscura illuminat, uiuificat mortuos, format informia, perficit imperfecta. Quibus laudibus nullae fermè maiores aut dici, aut excogitari possunt.