# Opera omnia 1322.5-6

Ficino, Opera omnia, 1322.5 to 1322.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.5

Hic enim aspicit primo, uidet deinde solis lumenatertio in solis lumine rerum colores figurasque comprehendit. Quare oculus obscurus primo, & chaos instar informis, lumen amat dum aspicit, irradiatur aspiciendo, radium accipiendo rerum coloribus figurisque formatur. Quemadmodum uerò in Deum mens illa statim nata & informis amore conuertitur & formatur: sic mundi anima in mentem, Deumque illine genita se reflectit. Et cum primo informis sit, & chaos amore in mentem directa acceptis ab ea formis sit mundus. Non aliter & mundi huius materia, cum principio sine formarum ornamento informe chaos iaceret: illico amore sibi ingenito in animam se direxit, seque illi obedientem praebuit: atque hoc amore conciliante ab anima formarum omnium, quae in mundo uidentur nacta ornamentum, mundus ex chaos effecta est. Tres igitur mundi, tria & chaos. In omnibus denique amor chaos comitatur, pręcedit mundum torpentia suscitat, obscura illuminat, uiuificat mortuos, format informia, perficit imperfecta. Quibus laudibus nullae fermè maiores aut dici, aut excogitari possunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
