# Opera omnia 1322

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1322

Cap. IIII. De utilitate amoris. –Ed de origine eius, & nobilitate hactenus. De utilitate iam arbitror disserendum. Singula quidem amoris beneficia generi humano collata referre superuacuum est: praesertim cum summaOtim comprehendi omnia possint. Omnia enim in eo consistunt, ut uitatis malis bona sequamur. Mala hominis & turpia eadem sunt. Bona itidem eadem atque honesta. Profectò nihil aliud leges & doctrinae omnes contendunt, quàm ita homines instituere, ut declinent à turpibus, agant honesta. Hoc autem ipsum, quod innumerabiles pene leges & artes uix tandem longo tempore assequuntur, Amor ipse unus breui tempore perficit. Nam à turpibus pudor absterret: ad honesta excellendi studium prouocat. Duo haec nihil aliud facilius, ac citius quàm amor hominibus exhibet. Cum amorem dicimus, pulchritudinis desiderium intelligite. Haec enim apud omnes philosophos amoris definitio est. Pulchritudo uerò gratia quaedam est, quae ut plurimum in concinnitate plurium maximè nascitur. Ea triplex est: siquidem ex plurium uirturum concinnitate in animis gratia est. Ex plurium colorum linearumque concordia in corporibus gratia nascitur. Gratia item in sonis maxima ex uocum plurium colorum linearumque concordia in corporibus gratia nascitur. Graria item in sonis maxima ex uocum plurium consonantia. Triplex igitur pulchritudo, animorum, corporum atque uocum. Animorum mente cognoscitur. Corporum oculis. Vocum auribus solis percipitur. Cum ergo mens, uisus. auditus, sint quibus solis frui pulchritudine possumus: Amor uerò sit fruendae pulchritudinis desiderium: Amor semper Mente, Oculis, Auribus est contentus. Quid olfactus quid gustu? quid tactu opus est? Odores, Sapores, Calorem, Frigus, Mollitiem & duritiem, horumque similia sensus isti percipiunt. Istorum nullum humana pulchritudo est, cum formae simplices sint: humani autem corporis pulchritudo membrorum requirat diuersorum concordiam. Amor tanquam eius finem fruitionem respicit pulchritudinis: ista ad mentem, uisum, auditum pertinet solum. Amor ergo in tribus ijs terminatur. Appetitio uerò, quae reliquos sequitur sensus, non amor sed libido rabiesque uocatur. Praeterea si amor erga hominem pulchritudinem ipsam desiderat: humani autem corporis pulchritudo in quadam concinnitate consistunt: concinnitas temperantia est: sola quae temperata, modesta, decora sunt, exigit amor.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
