Latin
1323.5 to 1323.7
Ficino, Opera omnia 1323.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium amoris masculad masculum, ut Patrocli ad Achillem: ubi ostendit nihil fortiores homines reddere, quam amoremal goriam uerò, uel Acestis, uel Orphei, in praesentia perscrutari non est consilium. Vehementius ista uim amoris &imperium exprimunt si tanquam historia gesta narrentur, quam si per allegoriamde cta putentur. Ergo amorem esse Deum magnum atque mirandum, nobilem praeterea &maxime utilem, sine controuersia fateamur, atque ita amori indulgeamus, ut fine suo, qui pulchritudo ipsa est, contenti simus. At nos ea parte fruimur, qua cognoscimus mente, uisuque &auditu. His itaque fruimur, caeteris sensibus non pulchritudine, quam desiderat amor, sed quouis alio potius, quo corpus indiget, urimur. Igitur his tribus uenabimur pulchritudinem: &per eam, quae in uocibus corporibusque elucet, tanquam per uestigia quaedam, animi decorem inuestigabimus. Illam laudabimus quidem, istum probabimus: ac semper id obseruare conabimur, ut tantus amor sit, quanta fuerit pulchritudo. Et ubi corpus quidem pulchrum, animus minimè, tanquam umbratilem &fluxam imaginem pulchritudinis uix &leuiter diligamus. Vbi solus animus pulcher, stabilem hunc decorem animi ardenter amemus. Vbi uerò utraque pulchritudo concurrit, uehementius admiremur: atque ita ex Platonica familia reuera nos esse testabimur: ea quippe nihil nouit nisi festum, laetum, coeleste, supernum. Sed haec iam de Phaedri oratione sufficiant. Ad Pausaniam ueniamus Deus bonitas, pulchritudo, iustitia, principium, medium, finis.