# Opera omnia 1323.5-7

Ficino, Opera omnia, 1323.5 to 1323.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.5

Tertium amoris masculad masculum, ut Patrocli ad Achillem: ubi ostendit nihil fortiores homines reddere, quam amoremal goriam uerò, uel Acestis, uel Orphei, in praesentia perscrutari non est consilium. Vehementius ista uim amoris & imperium exprimunt si tanquam historia gesta narrentur, quam si per allegoriamde cta putentur. Ergo amorem esse Deum magnum atque mirandum, nobilem praeterea & maxime utilem, sine controuersia fateamur, atque ita amori indulgeamus, ut fine suo, qui pulchritudo ipsa est, contenti simus. At nos ea parte fruimur, qua cognoscimus mente, uisuque & auditu. His itaque fruimur, caeteris sensibus non pulchritudine, quam desiderat amor, sed quouis alio potius, quo corpus indiget, urimur. Igitur his tribus uenabimur pulchritudinem: & per eam, quae in uocibus corporibusque elucet, tanquam per uestigia quaedam, animi decorem inuestigabimus. Illam laudabimus quidem, istum probabimus: ac semper id obseruare conabimur, ut tantus amor sit, quanta fuerit pulchritudo. Et ubi corpus quidem pulchrum, animus minimè, tanquam umbratilem & fluxam imaginem pulchritudinis uix & leuiter diligamus. Vbi solus animus pulcher, stabilem hunc decorem animi ardenter amemus. Vbi uerò utraque pulchritudo concurrit, uehementius admiremur: atque ita ex Platonica familia reuera nos esse testabimur: ea quippe nihil nouit nisi festum, laetum, coeleste, supernum. Sed haec iam de Phaedri oratione sufficiant. Ad Pausaniam ueniamus Deus bonitas, pulchritudo, iustitia, principium, medium, finis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
