Latin
Cap. I
Ficino, Opera omnia 1324
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Quo pacto diuina pulchritudo amorem parit. lulna uerò haec species in omnibus amorem, hoc est, sui desiderium procreauit. Quoniam si Deus ad se rapit mundum, mundusque rapitur: unus quidem continus attractus est à Deo incipiens, transiens in mundum, in Deum denique desinens: qui quasi circulo quodam in idem unde mauauit iterum remeat. Circulus itaque unus &idem à Deo in mundum, à mundo in Deum, tribus nominibus nuncupatur. Prout in Deo incipit &allicit, pulchritudo: prout in mundum tran siens ipsum rapit, amor: prout in auctorem remeans ipsi suum opus coniungit, uoluptas. Amor igi tur in uoluptatem à pulchritudine definit. Id sibi uoluit Hierothei &Dionysij Areopagitae hymnus ille praeclarus: ubi sic hi theologi cecinerunt. Amor circulus est bonus à bono in bonum perpe tuo reuolutus. Necessario enim bonus est amor cum à bono natus reuertatur in bonum. Idem enim Deus est: cuius speciem desiderant omnia: in cuius possessione omnia requiescunt. Inde igitur desiderium nostrum accenditur, ibi amantium ardor quiescit, nec extinguitur, sed impletur. Nec iniuria soli Deum comparat Dionysius: quia quemadmodum sol illuminat corpus &calefacit: ita Deus animis ueritatis claritatem praebet, &charitatis ardorem. Hanc utique comparationem ex Platonis libro De Repub. sexto hoc quo dicam modo colligimus, Sol profectò corpora uisibilia, &oculos uidentes procreat: oculis ut uideant lucidum infundit spiritum: corpora ut uideantur colorib. pingit. Neque tamen proprius oculis radius, proprijue corporibus colores ad uisionem perficiendam sufficiunt, nisi lumen ipsum unum supra multa, à quo multa &pro pria lumina oculis &corporib. distributa sunt, adueniat, illustret, excitet atque roboret. Eodem modo primus ille actus omnium, qui Deus dicitur, speciem actumque rebus singulis producendo largitus est. Qui sanè actus cum in re creata &in subiecto patiente susceptus fuerit, debilis est, &ad operis executionem impotens. Sed diuini solis perpetua &inuisibilis lux una semper omnibus adstat, fouet, uiuificat, excitat, complet &ro borat. De quo diuinus Orpheus cuncta fouens atque ipse ferens super omnia sese. Vt est actus omnium roboratque, bonum dicitur. Vt uiuificat. lenit, mulcet &excitat, pulchrum. Vt in obiectis quae noscen da sunt tres illas cognoscentes animae uires. Mentem, Visum, Auditum allicit, pulchritudo. Vt in cognoscente potentia eam applicat cognitio, ueritas. Denique ut bonum, procreat, regit, &complet: Vt pulchrum, illuminat, gratiamque infundit, Pulchritudo est splendor diuinae bonitatis, &Deus est centrum quatuor