# Opera omnia 1325

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1325

Natura etiam mobilis est circuitus Cum animam dicimus. priscorum more Theologorum uim in ratione & sensu positam intelli gamus: cum naturam, uim animae in generando locatam. Vim illam in nobis hominem propriè uocauerunt: istam hominis indolum & simulachrum. Haec sanè generandi facultas ideo mobilis dicitur: quia temporis spacijs suum opus exequitur. Verum in hoc ab illa animae proprietate discrepat: quòd anima per se, & in se mouetur. Per se, inquam, quia principium motus existit: In se etiam, quia in ip sa animae substantia rationis & sensus remanet operatio. Ex ijs opus nullum necessario resultat in cor pore. Generandi uerò uis illa quam uocamus naturam, per se quidem mouetur, cum animae per se motae uis quaedam sit. Moueri autem in alio dicitur: quia in mole corporis omnis eius operatio terminatur. Corpus enim nutrit, augetque & generat. Materia uerò & corporis moles, orbis est ab alio & in alio mobilis. Ab alio quidem, quoniam ab anima necessariò agitatur. In alio autem, quia in loci spacic motus corporis agitatur. Iam igitur quàm ob causam bonitatem in centro, in circulo pulchritudinem, Theologi collocent, apertè intelligere possumus. Bonitas siquidem rerum omnium unus ipse est Deus, per quem cuncta sunt bona. Pulchritudo autem Dei radius, quatuor illis insitus circulis circa Deum quodammodo reuolutis. Huiusmodi radius omnes rerum omnium species in quatuor illis effingit: species illas in mente ideas, in anima rationes, in natura semina, in materia formas appellare solemus. Idcirco quatuor in circulis, quatuor splendores esse uidentur. Idearum splendor in primo: Rationum in secundo: in tertio seminum: Formarum in ultimo. Quomodo Plato de rebus diuinis exponatur

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
