Latin
1328.1 to 1328.6
Ficino, Opera omnia 1328.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Quid quaerant amantes. Aeterum quid isti quaerunt cum se mutuo diligunt? Pulchritudinem quaerunt. Amor enim fruendae pulchritudinis desiderium est. Pulchritudo autem splendor quidam est humanum ad se sapiens animum. Nempe corporis pulchritudo nihil aliud est, quam splendor ipse in colorum linearumque decore. Animi quoque pulchritudo fulgor in doctrinae &morum concinnitate. Lucem illam corporis, non aures, non olfactus, non gustus, non tactus, sed oculus percipit. Si oculus solus agnoscit, solus fruitur. Solus igitur oculus corporis pulchritudine fruitur. Cum uerò amor nihil aliud sit, nisi fruendae pulchritudinis desiderium, haec autem solis oculis compraehendatur: solo aspectu amator corporis est contentus. Tangendi uerò cupido, non amoris pars est, nec amantis af fectus, sed petulantiae species, &seruilis hominis perturbatio. Lucem praeterea illam &pulchritudinem animi sola mente comprehendimus. Quare solo mentis intultu contentus est: qui animi pulchritudinem expetit. Pulchritudo denique inter amantes pro pulchritudine commutatur. Iunioris amati pulchritudine uiroculis fruitur. Viri pulchritudinem iunior mense consequitur: &qui solo corpore formosus est, hac consuetudine fit &animo speciosus: qui solo animo est decorus, cor poris oculos explet corporis pulchritudine. Mirifica planè commutatio est, utrique honesta, urilis &iucunda. Honesta. siquidem par in utroque: aequè enim honestum est &discere, &docere. Iucunditas in seniore maior, qui aspectu &intelligentia delectatur. In iuniore uerò maior utilitas: quò enim praestantior est animus corpore, eò preciosior est pulchritudinis animi, quàm corporis consecutio, Pausaniae hactenus, nunc Eryximachi orationem interpretemur. Amor in omnibus, per omnia, curator omnium, magister Cap. omnium. TERTIA. ORATIO Ria nobis deinceps ex nostri Eryximachi mente tractanda uidentur. Primum quò amor omnibus insitus per cuncta porrigitur. Alterum quòd omnium quae secundum naturam sunt operum, effector est atque seruator. Tertium quòd artium singularum est magister &dominus. Tres profecto rerum gradus in natura considerantur. Superiora, Inferiora, Aequalia. Quae supra sunt, inferiorum sunt causae. Quae infrà, superiorum opera. Quae aequalia, eadem inter se natura sunt praedita. Causae uerò opera sua tanquam sui partes &imagines diligunt. Opera quinetiam causas tanquam sui conseruatrices expetunt.