# Opera omnia 1328

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1328

Vbi cum semel moriente, semel ipse similiter moritur: cum bis reuiuiscente, bis itidem reuiuiscit. Superioribus rationibus ostensum est, amatum uicissim amatorem amare debere: non solum uerò debere, sed cogi, sic ostenditur. Amorem procreat similitudo, natura quaedam est in pluribus eadem. Nam si ergo tibi similis sum, tu quoque mihi es necessario similis. Eadem ergo similitudo, quae me ut te amen compellit, te quoque amare me cogit. Pręterea amator se sibi aufert, deditque amato. Hunc ergo amatus tanquam rem suam curat, charissima enim sua cuique sunt. Accedit quòd amans amati figuram suo sculpit in animo Fit itaque amantis animus speculum in quo amati relucet imago. Idcirco amatus cum in amante se recognoscat, amare illum compellitur. Vicissitudinem amoris inter illos praecipuam esse Astrologi arbitrantur, in quorum genesi luminum, id est, solis & lunae commutatio fuerit. Videlicet si me nascente sol in ariete, luna in libra. Te nascente sol in libra, luna in ariete. Aut quibus signum idem simileue, idemque planera similisue ascenderit: aut be nigni planetę similiter angulum orientis aspexerint, aut Venus in eadem natiuitatis domo eodemque gradu fuerit constitura. Addunt Platonici, quorum uitam dęmon idem, aut certè similis ducat. Phyfici uero moralesque. Complexionis, Nutritionis, Eruditionis, Consuetudinis, Consilij similitudinem similis affectus causam esse uolunt. Denique ubi causae plures concurrunt, ibi uicissitudo uehementior reperitur. Vbi omnes. illle Pythiae & Damonis, Pyladis & Orestis, resurgunt affectus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
