Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1329.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo harmoniae compositio &suauitatis nascitur. Tardiores etiam motus &uelociores ita inuicem temperant, ut amici potissimum fiant, &thythmum concinnitatemque exhibeant. Musicę autem melodiae genera duo traduntur. Est enim graue quoddam &constans: est &aliud molle atque lasciuum. Illud utentibus utile: hoc ne xium &libris: De repub. &legibus Plato iudicat. Illi in conuiuio Vraniam musam, huic Polymniam praefecit. Alij primum illud genus, alij secundum amant. Illorum amori obtemperandum, adhibendique soni sunt, quos expetuntur: horum appetitiui obsistendum. Illorum namque amor coele stis est? horum uerò uulgaris.