# Opera omnia 1329.9

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.9

Ex quo harmoniae compositio & suauitatis nascitur. Tardiores etiam motus & uelociores ita inuicem temperant, ut amici potissimum fiant, & thythmum concinnitatemque exhibeant. Musicę autem melodiae genera duo traduntur. Est enim graue quoddam & constans: est & aliud molle atque lasciuum. Illud utentibus utile: hoc ne xium & libris: De repub. & legibus Plato iudicat. Illi in conuiuio Vraniam musam, huic Polymniam praefecit. Alij primum illud genus, alij secundum amant. Illorum amori obtemperandum, adhibendique soni sunt, quos expetuntur: horum appetitiui obsistendum. Illorum namque amor coele stis est? horum uerò uulgaris.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
