Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 133.9
Unproofread scanNot analysed yet
Fons motionis est anima rationalis, cui qualitates ad mouendam materiam seruiunt ut instrumenta. Atque omnis anima rattionalis per naturam essentiae tertiae uniuersae materiae praesidet. Sed de hoc aliàs. Materiam quidem producit unitque Deus, firmat (ut Platonicis placet) &ordinat angelus; mouet formatque anima immortalis. Vnitas Deus est, qui immortali materi e dat unitates. Im nortalis ordo est angelus qui immortali materiae ordinem exhibet. Immortalis uita est anima, quae mouendo immortali materiae praebet uitam. Quinta ratio, quia est à materia libera. Cap.