# Opera omnia 133.9

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/133.9

Fons motionis est anima rationalis, cui qualitates ad mouendam materiam seruiunt ut instrumenta. Atque omnis anima rattionalis per naturam essentiae tertiae uniuersae materiae praesidet. Sed de hoc aliàs. Materiam quidem producit unitque Deus, firmat (ut Platonicis placet) & ordinat angelus; mouet formatque anima immortalis. Vnitas Deus est, qui immortali materi e dat unitates. Im nortalis ordo est angelus qui immortali materiae ordinem exhibet. Immortalis uita est anima, quae mouendo immortali materiae praebet uitam. Quinta ratio, quia est à materia libera. Cap.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
