# Opera omnia 133

Ficino, Opera omnia, THEOLOGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/133

LIBER V. Omnis rationalis anima est immortalis. Prima ratio, quia per se mouetur, & Cap. in circulum. As omnes animas in ordine essentiae tertię collocamus, atque hac ratiò ne communi esse uolumus immortales, quod primò mouentur, & quia mouentur primo, mouentur in circulum. Quia igitur primò mouentur, mouentur & semper. Ibi enim perpetuus motus est, ubi primus. Nam si fons motus aruerit, nihil ultra mouebitur in natura. Item quod primò mouetur, sibi ipsi praebet motum internum atque externum. Inter nus motus uita est, itaque sibimet uitam suppeditat. Et quia nunquam deserit seipsum, cum in qualibet natura insit amor sui ipsius perpetuus, nunquam desinit uiuere. Si enim quod mouetur ab alio, quandiu adhaeret motori, tandiu mouetur, multò magis quod à seipso mouetur, quia idem est atque motor, nunquam à motore desertum, moueri desinit nunquam. Praeterea si fingatur interire quandoque, aut prius esse desinet quàm moueri, aut contrà, aut simul. Non datur primum, quia motus non potest scorlum ab essentia remanere non secundum, quia spontaneus motus. Non assiduus comes est eius quod motum sibimet exorditur. Non tertium, quoniam perniciosa mutatio non potest ipsi ab intrinseco unquam erumpere, ex quo motus uitalis uiuificusque exoritur. Sed neque continget extrinsecus. Non enim fons motionis aliunde mouetur. Haec est utique essentiae tertiae proprietas, in qua cum sint animae omnes rationales ex communi quadam definitione, illis quoque omnibus eadem conuenit proprietas. Sunt etiam ex eo immortales, quia per naturam essentiae tertiae primique motus circulo agitantur. Nam si mouentur in circulum, nunquam desinunt. Circuitus enim non effundit uires, sed sua quaeque recolligit in seipsum, & cum deficere putatur, se renouat, ut rationem illam Pythagorae ad praesens praeteream, quae ostendit nullum esse in sphaera principium aut finem. Ideoque illum qui mouetur in sphaeram, neque coepisse moueri unquam, neque desine re. Esse autem rationales animas sphaeras quasdam spiritales, & circuitum in seipsis face re spiritalem, postquam corpora ipsa quae illarum umbrae sunt, figuram talem habent & motum. Ita ut sphaerae circuitusque uisibiles sphaerarum & circuituum inuisibilium umbrae sint, ac si umbrae sint perpetuae, multò magis substantias illas fore perpetuuas, quae per uirtutem termino carentem motionis actum peragunt sine termino. Nec est illis contrarium aliquid, à quo perimantur, sicut & motui illarum qui circuitus est, nullus est mo tus contrarius Secunda ratio, quia stat per substantiam. Cap. Tque ita immortalem esse animam, per motum eius ratio superior demonstrauit. Idem quoque perstatum animae demonstratur. Quando animam nominamus, rationalium animarum genus intelligi uolumus. Nam itrationales uitas non animas propriè appellamus, sed idola & simulachra animarum. Si essentia illa tertia (de qua tam multa diximus) licet per operationem moueatur, manet nihilomi nus per substantiam, sequitur ut anima quae eadem est quod essentia illa, per substantiam non mutetur. Quod autem tale est, esse desinit nunquam. Tertia ratio, quia heret diuinis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
