# Opera omnia 1330

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1330

Inest syderibus & elementis quatuor amicitia quaedam, quam Astro nomia considerat. In his duo illi quodammodo amores reperiuntur. Est enim his moderatus amor, quando inuicem mutuis uiribus temperatissimè consonant. Est & amor immoderatus, quan do unum aliquid illorum seipsum amat nimium, alia quodammodo derelinquit. Ex illo aëris grata temperies, aquae tranquillitas, terrarum fertilitas, animalium sanitas: ex hoc contraria proficiscum tur. Vatum postremò, Sacerdotumque facultas in hoc potissimum uersari uidetur, ut quę hominum officia Deo amica sint, qua ratione homines Deo amici fiant, nos doceant: qui amoris, charitatisque modus ad Deum, ad patriam, ad parentes, ad alios tàm ad uiuos, quàm ad defunctos sit adhibendus. Idem in caeteris artibus coniectari licet, atque summatim concludêre amorem in omnibus ad omnia esse omnium autorem, seruatoremque existere, & artium uniuersarum dominum & magistrum. Hunc meritò diuus Orpheus appellauit Solertem bigenium. omnium claues habentem. Quomodo enim geminae naturae sit à Pausania primum: deinde ab Eryximacho audiuistis. Qua etiam ratione claues mundi tenere dicatur ab Orpheo, ex superioribus satis comprehendere possumus: quippe sicut ostendimus desiderium hoc perfectionis propriae propagandae cunctis ingenitum, latentem implicatam cuiusque foecunditatem explicat: dum semina in germen pullulare compellit, & uires cuiusque eius educit sinum foerusque concipit, & quasi clauibus quibusdam conceptus aperiendo producit in lucem: quamobrem omnes mundi partes, quia unius artificis opera sunt, eiusdem machinae membra inter se in essendo & uiuendo similia, mutua quadam charitate sibi inuicem uinciuntur, ut meritò dici possit amor nodus perpetuus & compula mundi, partiumque & eius immobile sustentaculum, ac firmum totius machinae fundamentum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
