# Opera omnia 1331-3

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1331-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1331-3

Cap. III. Orpus cum ex materia conster & quantitate, & ad materiam suscipere, ad quantitatem diuidi solum extendique pertineat, atque ita susceptio & diuisio passiones sint, consequens est, ut suapte natura passioni tantum sit & corruptioni subiectum. Siqua uerò actio corpori competere ui deatur, non in quantum corpus est agit, sed in quantum illi uis quaedam quo dammodo incorporea & qualitas inest, ut in ignis mole caliditas, in aquae materia frigus, in corpore nostro complexio. Ex quibus certè qualitatibus operationes corporum proficiscuntur. Non enim quia longus, aut latus, aut profundus est ignis, sed quia calidus, calefacit. Neque qui extensior ignis, calefacit magis imò propter dispensionem minus, sed qui callidior. Cum igitur uirium, & qualitatum beneficio operationes proueniant, ac uires ipsae & qualitates ex materia, & quantitate non constent, licet in materia quantitateque sint, sequitur ut pati ad corpus, agere ad aliquid incorporale pertineat. Vires utique hę instrumenti quidem sunt operandi Ipsae uerò per se nequaquam sufficitur ad operandum, quia non sufficiunt ad existendum. Quod enim in alio iacet, seque ipsum sustentare non potest, ab alio certè depen det. Quo fit, ut qualitates, quia à corpore necessariò sustinentur, ab aliqua superiori substantia, quę neque corpus sit, neque in corpore iacet, fiant atque regantur. Huiusmodi anima est, quę corporibus prae sens & insidens ipsa se sustinet, & qualitatem uimque complexionis corporibus tribuit, per quae tanquam instrumenta in corpore & per corpus uarias operationes exercet. Hinc generare, nutrire, augere, cur rere, stare, sedere, loque, artis opera fabricare, sentire, intelligere, homo asseritur Omnia uerò hęc anima ipsa facit, ideoque anima erit hommio. Si generare, augere, nutrire hominem dicimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
