# Opera omnia 1331

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1331

Hinc utique mutuus hominibus innatus est amor priscae naturae conciliator, annitens unum ex duobus efficere, hominumque naturae mederi. Est enim quisque nostrum dimidium hominis utpote sectus, quemadmodum pisciculi qui psettae & auratae uocantur, scissi ex uno duo efficiuntur. Quaerit autem sui quisque dimidium. Quoties itaque dimidium suum alicui, cuiuscunque sexus auidus sit, oc currit, uehementissimè concitatur, ardenti inhaeret amore, neque momentum quidem ab illo patia tur seiungi. Totius itaque reficiendi cupido, nixus amoris nomen accepit. Qui nos pręsenti tempo re summopere iuuat, dum in sui dimidium olim amicissimum quenque conducit: & in posterum spem summam inijcit nobis Deum piè colentibus in ueterem figuram restituendo medendoque se nos bea tissimos effecturum. Exponitur opinio Platonis de antiqua hominis figura.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
