Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 1333
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. Vncuos conuiuae praestantissimi Deum, quem prae caeteris dijs generi humano beneficum –esse Aristophanes ait, omni sacrificiorum genere uobis proprium facite: hunc pijs precibus inuocate: hunc toto corde capessite. Hic animos sua beneficentia primùm ad coelestem ducit mensam, ambrosia &nectare abundantem: deinde singulos singulis accommodat sedibus: postremò suauiter detinet in aeternum. Nulli enim coelum repetunt, nisi qui coelorum regi placuerunt, placent illi, qui eum summopere diligunt. Cognoscere quidem illius uerè, omnino praesenti in tempore possibile est. Verè autem amare quoquomodo cognitum, &possibile est, &facile. Qui Deum cognoscunt, nondum illi placent, nisi cognitum diligant: qui cognoscunt, diligunt, non quia cognoscunt, sed quia qui diligunt, amantura Deo. Nos enim non eos qui nouerint, sed qui nos amauerint, charitate complectimur. Multos namque, qui nos cognoscunt, hostes habemus. Quod ergo nos coelo restituit, non Dei cognitio est, sed amor Discumbentium praeterea or do, in mensa coelesti diuersos sequitur gradus amantium. Nam qui Deum excellentius dilexerunt, dapibus excellentioribus ibi uescuntur. Nempe qui per opera fortitudinis Dei fortitudinem coluerunt, ea ipsa fruuntur. Qui iustitiam uerò, iustitia: temperantia similiter, qui temperantiam: atque ita uarijs diuinae mentis ideis &rationibus uarij animi pro uario amoris raptu fruuntur. Toto autem Deo fruuntur omnes, quia totus in singulis est ideis. Sed Deum rotum praestantius possident, qui eum in praestantiori indea conspiciunt. Quisque uerò ea Dei uirtute poritur quàm dilexit. Ideo liuor, ut Plato inquit in Phaedro, abest à diuino choro. Cum enim omnium iucundisfimum sit, re amata potiri: quilibet in eo potiundo, quod amat contentus plenusque uiuit.