Latin
1333.1 to 1333.4
Ficino, Opera omnia 1333.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Alij sic uitam iustè instituunt, ut ne iniu riam cuiquam inferant, neque inferri pro uiribus sinant. Alij uigilia, inedia, labore libidines domant. Hi tribus quidem procedunt callibus: sed ad eundem beatitudinis finem prudentia hunc illis mon strante peruenire conantur. proinde tres hae uirtutes in Dei quoque ipsius prudentia continentur Harum desiderio accensi hominum animi, per earum officia ad eas cupiunt peruenire: illis haerere, perpetuoque potiri. Fortitudinem hominum masculam robur &audaciam nuncupamus. Temperantiam foeminam propter remissum quendam &frigidiorem desiderij habitum. miteque ingenium. Iustitiam promiscuam: foeminam quidem prout innocentia sua iniuriam infert nemini: ma sculam uerò prout alij inferri non finit, &seueriori censura in homines iniquos animaduertit. Quia uerò maris dare, foeminae suscipere proprium est, idcirco solem, qui lumen à nullo accipiens, exhibet omnibus, marem uocamus: luna quae accipiens à sole dat elementis, à dando &accipiendo promiscuam: Terram cum accipiat quidem ab omnibus, tribuat nulli, foeminam nuncupamus. Quamobrem Sol. Luna, Terra, Fortitudo, Iustitia, Temperantia, merito maris, promiscui, foeminae signantur cognomine: atque, ut excellentiorem Deo appellationem exhibeamus, has uirtutes in illo, Solem, Lunam, Terram: in nobis masculinum sexum dicimus. promiscuum, foemininum. Quibus autem lux illa diuina à Dei Sole cum fortitudinis affectu in sui ortu fuit infusa, his mascu lam dicimus lucem fuisse concessam. Quibus à Dei Luna cum affectu iustitiae, promiscuam. Quibus à Dei terra cum affectu temperantiae, foeminam. Lucem illam infusam, atque diuinam statim ad naturalem reflexi, negleximus. Altera ergo posthabita seruauimus alteram: ubi dimidium nostri tenemus, dimidium praetermisimus. Certo uerò aetatis tempore à naturali lumine ducti, diuinum affectamus quidem omnes, sed diuerso modo diuersi ad eius adeptionem procedimus. Per fortitudinem, qui à Dei fortitudine illud olim cum affectu fortitudinis acceperunt: per iustitiam alij, temperantiamue similiter. Denique suum illud dimidium quisque ut acceperat, quęrit. Et alij per masculam quidem Dei lucem amissam olim, iam recuperatam. Dei uolunt mascula fortitudine perfeuit alij per promiscuam lucem similiter uirtute promiscua: alij per foeminam eodem pacto.