# Opera omnia 1333.5-7

Ficino, Opera omnia, 1333.5 to 1333.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1333.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1333.5

Munus profectò tantum hi consequuntur, qui postquam adulta aetate scintilla in ipsis naturalis eluxit, eam non esse ad diuina iudicanda sufficientem existimant, ne scintillae naturalis iudicio, aut ani marum, aut corporum affectus diuinae tribuant maiestati, putentque illam non esse corporibus animisde praestantiorem. In quo sanè pleríque errasse traduntur: qui in diuinorum inuestigatione ingenio naturali confisi, aut Deum non esse dixerunt, ut Diagoras: aut dubitauerunt, ut Protagoras: aut corpus iudicauerunt, ut Epicurei, Stoici, Cyrenaici, alijque permulti: aut animam quandam, ut Marcus Varro, Marcus Manilius, alijque nonnulli. Hi tanquam impij non modò diuinum lumen olim neglectum non recuperauerunt, sed & naturale propter eius abusum deprauauêre: quod deprauatum est, fractum non iniuria scissumque putatur. Ideo illorum animi, qui tanquam superbi & fastu, tumidi suis confidunt uiribus, secantur, ut ait Aristophanes, iterum: cùm etiam naturale lumen, quod illis erat reliquum, opinionibus salsis obscurant, & moribus iniquis extinguunt. Itaque naturali lumine rectè utuntur, quicunque mancum illud, & mutilatum esse recognoscentes, ad na turalia iudicanda satisfacere quodammodo arbitrantur: ad ea uerò, quae supra naturam sunt, sub limiori lumine opus esse putantes exactissima quadam animi purgatione ita se praeparant. ut diuina lux iterum illis effulgeat: cuius radijs rectè de Deo sentient, & in pristinam illam integritatem restituentur. Amor animas reducit in coelum, Beatitudinis distribuit gradus, gaudium largitur aeternum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
