Latin
1334.4 to 1334.7
Ficino, Opera omnia 1334.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
honitatem, exteriorem, pulchritudinem dicimus. Propterea quod bonum penitus est pulchrum, id tanquam ab omni parte perfectum, beatissimum nuncupamus. Hanc utique differentiam omnibus in rebus animaduertimus. Nempe in lapillis ut Physici uolunt temperarissima quatuor elementorum permixtio quaedam interior, nitorem parit exteriorem. Herbas praeterea &arbores innata radicis bis medullisque foecunditas, florum &foliorum gratissima uestit uarietate. In animalibus autem salubris humorum complexio iucundam lineamentorum &colorum speciem proereat. Virtus etiam animi decorem quendam prae se ferre uidetur in uerbis, gestibus, operibus, honestissimum. Coelos queque sublimis eorum substantia clarissimo lumine circunfundit. In his omnibus interna perfectio producit externam. Illam bonitatem, hanc pulchritudinem possumus appellare. Quo circa bonitantis florem quendam esse pulctiritudinem uolumus: cuius floris illecebris, quasi esca quadam, latens interius bonitas allicit intuentes. Quoniam uerò nostrae mentis cognitio à sen sibus ducit originem, bonitatem ipsam in rerum penetralibus insitem, nec intelligeremus unquam, neque appeteremus, nisi ad eam specici exterioris indicijs manifestis proueheremur. Qua in re mi rabilis admodum formae huius, comitisque ipsius apparet utilitas. Perhaec satis ostensum arbitror, tantum inter bonitarem &speciem, quantum inter semen &flosculum interesse: atque ui flores, arborum seminibus orti semina ipsi quoque producunt:ita speciem hanc bonitatis florem ut ex bono pullulat, sic &ad bonum amantes perducere: quod quidem noster hic heros abundè in superioribus demonstrauit. Quomodo pingitur amor, &Qu bus animae partibus pulchritudo cognoscitur, &II. Cap. generatur amor. beiien Ost haec diffusius enumerat Agatho quod ad eius Dei formosam speciem requiruntur. InQuenis inquit est, tener, agilis, concinnus, &nitidus. Nobis autem primo quaerendum quid haec ad pulcliritudinem conferant. Deinde cum Deo huic attribuuntur, quo pacto intelligi debeant. Rationem homines habent &sensum. Ratio per seipsam rationes rerum omnium incorporeas comprehendit. Sensus per quinque sui corporis instrumenta corporum instrumenta &qualitates attingit: Colores per oculos, per aures uoces. Odores pernares, per linguam sapores, per neruos qualitares simplices elementorum, calorem uidelicet, frigusque &reliqua. Proprerea sex ad cognitionem pertinentes, quantum ad propositam attinet quaestionem, uires ansmi numerantur: Ratio, Visus, Auditus, Offactus, Gustus &Tactus.