Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1337-3
Unproofread scanNot analysed yet
xu, in ipso refulgens. Fulgor huiusmodi in materiam, non prius quàm aptissimè sit praepa rata, descendit. His uerò tribus, ordine, modo, specie, constat uiuentis corporis praepara. tio. Ordo partium interualla. Modus, quantitatem: Species, lineamenta, coloremque significat. In primis enim omportet ut membra quaeque corporis naturalem situm habeant: suo aures loco sint, oculique, &nares, &caetera: ac paribus interuallis oculi naso sint proximi: paribus item aures utręque distent ab oculis. Neque haec interuallorum ad ordinem pertinens parilitas sufficit, nisi partium modus accedat, qui mediocrem debita totius corporis proportione seruata, membris singulis tribuat magnitudinem: ut nasi tres in longum dispositi, uultus unius impleant longitudinem: aurium utrarumque semicirculi unà coniuncti, oris aperti circulum faciant. Idem quoque coniunctio superciliorum efficiat. Longitudo nasi, longitudinem labij compleat: aurisque similiter. Gemini oculorum orbes unum aequent oris hiatum. Capita octo proceritatem corporis comprehendant. Eandem quoque monstret brachiorum in latus extensio, crurumque similiter atque pedum.