# Opera omnia 1337-3

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-3

xu, in ipso refulgens. Fulgor huiusmodi in materiam, non prius quàm aptissimè sit praepa rata, descendit. His uerò tribus, ordine, modo, specie, constat uiuentis corporis praepara. tio. Ordo partium interualla. Modus, quantitatem: Species, lineamenta, coloremque significat. In primis enim omportet ut membra quaeque corporis naturalem situm habeant: suo aures loco sint, oculique, & nares, & caetera: ac paribus interuallis oculi naso sint proximi: paribus item aures utręque distent ab oculis. Neque haec interuallorum ad ordinem pertinens parilitas sufficit, nisi partium modus accedat, qui mediocrem debita totius corporis proportione seruata, membris singulis tribuat magnitudinem: ut nasi tres in longum dispositi, uultus unius impleant longitudinem: aurium utrarumque semicirculi unà coniuncti, oris aperti circulum faciant. Idem quoque coniunctio superciliorum efficiat. Longitudo nasi, longitudinem labij compleat: aurisque similiter. Gemini oculorum orbes unum aequent oris hiatum. Capita octo proceritatem corporis comprehendant. Eandem quoque monstret brachiorum in latus extensio, crurumque similiter atque pedum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
