Latin
1339.1 to 1339.4
Ficino, Opera omnia 1339.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. A etiam quae de quatuor uirtutibus ab Agathone dicuntur, ad amoris bonitatem significan dam, sic accipienda sunt, ut iustus Deo affirmetur: quia ubi integer ac uerus est amor ibi &be Eneuolentiae uicissitudo, quae nullam admittit contumeliam uel iniuriam. Huius charitatis tanta uis est, ut ea sola humanum genus tranquilla possit in pace seruare, quod neque prudentia, neque fortitudo, neque uis armorum, legum, &eloquentiae, siue beneuolentia potest efficere. Vocat praeterea Temperatum, qui turpes domat cupiditates. Amor enim cum pulchritudinem quae rat, quae in ordine quodam, temperantiaque consistit, uiles &immoderatas concupiscentias aspernatur, à turpibus gestibus semper abhorret: quod à principio satis ab heroe audiuistis, atque ubi huius regnat affectus, omnes cupiditates aliae contemnuntur. Subiunxit, fortissimum. Quid enim audacia fortius? Quis item audientius, quàm amator pro amato pugnat? Dijs alijs, id est, planeris alijs. Mars fortitudine praestat: quia fortiores homines efficit. Venus hunc domat. Quando enim Mars in angulis coeli, uel secunda natiuitatis domo, uel octaua constitutus nascenti mala portendit. Venus saepe coniunctione sua, uel oppositione, uel receptione, aut aspectu sextili, aut trino, Martis, ut ita dicamus, compescit malignitatem. Rursus, quando Mars in ortu hominis dominatur, magnitudinem animi iracundiamque largitur. Si proximè Venus accesserit. uirtutem illam magni animi à Marte datam non impedit, sed uitium iracundiae reprimit: Vbi clementiorem faceret Martem &domare uidetur. Mars autem Venerem nunquam domat. Illa siquidem si dux fuerit, amoris praestat affectum. Si Mars proximè duxerit, suo calore Veneris impetum reddit ardentiorem: ita ut si nascente aliquo Mars in Veneris domo, Libra, uel Tauro fuerit, propter Martis praesentiam, qui tunc natus est, accerrimis utatur amoribus. Mars iterum sequitur Venerem: Venus Martem non sequitur, quoniam audacia amoris pedissequa est, non amor audaciae. Non enim ex eo quòd audaces sunt, amore homines illaqueantur, sed ex eo plerunque, quòd amore saueij sunt, audacissimi fiunt, ad quaeque pericula, propteramatum intrepidè subeunda. Denique fortitudinis eius omnibus excellentis euidentissimum illud est argumentum, quòd amori omnia parent, ille nulli. Nempe coelestes amant, &animalia, &corpora omnia. Fores item &sapientes. Diuites uiri regesque maximi colla subdunt amoris imperio. Amor autem nullis istorum subijcitur.