# Opera omnia 1339.5-7

Ficino, Opera omnia, 1339.5 to 1339.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1339.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1339.5

Neque enim diuitum munera amorem emunt, neque potentum minae uiolentiaeque, ut amemus, uel desistamus amare, nos cogere possunt. Amor enim liber est, ac sua spontè in libera oritur uoluntate: quàm neque Deus etiam coget, qui ab initio liberam forè decreuit. Quo fit, ut amor, qui uim omnibus infert, omnium effugiat uiolentiam. Huius tanta libertas est, ut caeterae animi affectiones uel artes operationesque praemium aliquod, ut plurimum, à se diuersum exoptent: Amor seipso tanquam suijpsius praemio sit contentus, quasi non sit praemium, aliud pręter amatorem quod amo re sit dignum. Nam qui amat, amorem amat praecipuè. Id enim uult ac amato potissimum, ut uicissim amat amantem. Est etiam sapientissimus Qua ratione amor rerum omnium creator sit atque seruator, & artium singularum magister & dominus, satis in Eryximachi oratione arbitror disputatum, in quibus sapientia amoris ostenditur. Ex omnibus his concluditur amorem idcirco & be atissimum esse quia pulcherrimus sit & optimus. Esse uerò pulcherrimum ex eo constat, quia pulcherrimis tanquam sui similibus delectatur. Optimum propterea, quod optimus facit amantes Optimum uerò esse illum necesse est, qui alios optimos efficit, De donis amoris.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
