# Opera omnia 134.4-7

Ficino, Opera omnia, 134.4 to 134.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/134.4

At ego quando te Politiano meo conciliaui, non tàm musarum Sa cerdoti, quàm ipsis musis, (quod multò majus est) uideor commendasse. Pi Tura malae mentis & non bonae, item ignorantis & doctae. Marsilius Ficinus Laurentio Medici Iuniori uiro Magnanimo, Vdiui Laurenti iamdiu homines malis imbutos moribus tibi admodum displi cere, audiui & nuper te ob hanc praecipuè causam placere bonis, quia displicent tibi mali? In illo equidem te ualde probo, in hoc autem tibi magnopere gratulor. Nulla enim ad bonum uia breuior, nulla commodior, quàm odisse malum. Nullum certius sani gustus iudicium, quàm sapores illos, qui sanitati noxijsunt, aspernari. Nulla uel securior uita, uel gloria firmior à bonis prudentibusque amari. Quos enim probi prudentesque uiri amant, praui etiam tandem honorare cogunt. Vt autem mali homines non tantum tibi odio, sed etiam horrori sint, cupio (si modo placet) parumper attendere, teterrimam miserrimamque flagitiosiorum uitam tibi, (ut aiunt) digitò demonstrare. Talis, Laurenti, est animus morib. peruersis infectus, qualis silua passim sentibus aspera, truculentibus feris hor rida, uenenosis infesta serpentibus, rursus, quale est mare tumidum, contrarijs inter se uen tis saeuisue procellis fluctibusque iactatum, praeterea quale corpus humanum tàm extra omnino deforme, quàm intus ingentibus diuersorum membrorum dolorib. cruciatum. Contra uerò, mens moribus optimis exornata, talis est fermè qualis excultus ager & fertilis, quale tranquillum pacatumque mare, quale corpus humanum tam pulcherrimum, quàm firmissi mum. Vidimus amice primum, quandam malae mentis umbram, deinde contrariam bonae mentis umbram, deinde contrariam bonae mentis effigiem, illam cum primum perspicuè cernimus, non uehementer horrere non possumus, hanc uerò non mirabiliter amare ue nerarique nequimus. Quid est autem aliud uirum bonum euadere? quàm & hanc obnixè se ctari simul & ab illa penitus abhorrere. Caeterùm dic amabo, optime Laurenti, uis ne quemadmodum malum bonumue animum paulò antè considerauimus, ita deinceps men tem aliquam ignorantem, rursusque doctam aliam, una mecum clarius intueri? Imo uerò desideras uehementer, (ut arbitror) atque ego itidem tibi breuiter ostendere cupio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
