Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1340
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. Amor caeteris dijs &antiquior est, &iunior. AEd antequam finem faciam optimi uiri, tres pro ingenij uiribus quaestiones, quae in Agathonis dispuratione suboriuntur, absoluam. Primo enim quaeritur, cur Phaedrus seniorem Satur. Sno &loue amorem: Agatho uerò dixerit iuniorem. Secundo qui apud Platonem regnum necessitatis significat: Quid amoris imperium. Tertio qui dij, quas artes regnante amore repererint. Pater omnium Deus mentes illas sui ministras, quae Saturnum, louem, caeterosque planetas mouent, amore quodam sui seminis propagandi, &benignitate prouidentiae genuit. Mentes iterum euestigio natae parentem suum recognitum diligunt. Amorem illum quo creantur coelestes, seniorem illis: eum uerò, quo creatori suo afficiuntur. dicimus iuniorem. Praeterea Saturni planetae, &aliorum ideas angelica mens à patre suo non prius accepit, quàm ad eius faciem amore ingenito flecte retur. Ea rursus postquam accepit, flagrantius parentis munus amauit. Sic ergo angeli illius in Deum dilectio, partim antiquior est ideis, quae dij dicuntur: partim etiam iunior. Igitur amor principium est &finis, deorum primus atque nouissimus.