# Opera omnia 1340-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1340-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1340-2

Cap. XI. Amor ante neceßitatem regnat. Erùm ut quaestio secunda soluatur, hic ante necessitatem ideo regnare dicendus: quoniam diuinus amor omnibus ex senatis deditoriginem: in quo nulla necessitatis uiolentia poni tur Nam cum nihil supra se habeat, non coactus, sed spontè quodlibet operatur. Mens autem: quae illum sequitur, serente illo necessario pullulat. Ille igitur amore producit: haec necessitate producitur. Ibi amoris, hic necessitatis incipit dominatio. Haec licet à summa Dei bonitare nascatur, ideoque sit bona: tamen quia extra Deum processit, necessariò ab infinita parentis perfectione degenerat. Nunquam enim effectus totum suscipit causae honitatem. In hac utique necessaria effectus tum processione, tum etiam degeneratione, necessitatis consisteret imperium. Sed enim mens euestigio genita suum, ut diximus, diligit autorem: ubi regnum resurgit amoris. Nam & ilia amo, re in Deum erigitur: & Deus amorem eum ad conuersam illuminat. Verum hic rursus necessitatis potentia surrepit. Quippe cum lumen illud â Deo descendens, non tanta claritate recipiatur a mente natura sua obscura, quanta à Deo tribuitur. Cogitur enim pro naturae suae capacitare recipere. Ideo uiolentia naturae suscipientis fit lumen obscurius. Huic necessitati, amoris succedit iterum principatus. Illa siquidem primo hoc Dei fulgore accensa, ardentius in eum reflectitur, & hac re quasi scintilla luminis instigata totam expetit luminis plenitudinem. Hinc & Deus prouidentiae suae benignitate ultra primum illud naturale lumen diuinum quoque largitur: atque ita sibi inuicem alterne succedit amoris necessitatisque potentia. Quae quidem successio, in diuinis naturae origine fit, in alij stemporis interuallis: ita tamen, ut amor primus sit omnium atque nouissimus. De animo quoque & caeteris, quae à Deo fiunt, quo ad duo haec imperia similiter iudicandum. Id circo si absolurè loquamur, antiquius est amoris, quàm necessitatis imperium: cum in Deo illius, hu ius in rebus creatis potestas incipiat. Si de rebus à Deo creatis intelligamus, necessitatis tyrrannis regnum antecedit amaris: cum res ipsae prius necessitate procedant atque degenerent procedendo, quàm ad patrem suum amore se uertant. Duo haec imperia, duobus hymnis cecinit Orpheus. Necessitatis imperium ita in noctis hymno. δεινὴ γὰρ ἀνάγκη πάντα ηρατύνη, id est Grauis necessitas omni bus dominatur. Amoris autem regnum, ita in Veneris hymno. κὶ κρατέος τριοσῶνμοι ῶν, γιντᾶς δέ τὰ πάντα ὄσσατʼ ἐκ ὀρκνῳ ἐσὶ κὶ ἐν γαὶν πολυκάρπῳ. Tribus fatis imperas, & generas omnia, quae in coelo sunt & quae in terra, & quae in mari. Diuine Orpheus duo regna posuit, & ea inuicem comparauit, prępo luitque amorem necessitati, cum dixit illum tribus fatis, in quibus consistit necessitas, imperare Quo pacto regnante neceßitate Saturnus castrauit coelum: lupiter uerò

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
