Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1340-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. ligauit Saturnum. Vo autem pacto dominante necessitate, sequentes dij parentes suos, aut castrare, aut ligare, hic ab Agathone dicantur, ex dictis facile intelligimus. Non enim haec ita accipienda sunt, Sut mens angeli Deum ipsum, sed minus sibi à Deo tributum in seipsa diuidat &discerpat. Satis paulò antè monstrauimus munera Dei in recipiente spiritu necessario à summa Dei perfectione decidere. Quo fit, ut foecunditas illa naturę in Deo quidem integra, sed in angelo cominu ta, &quodammodo mutilata, merito castrata fuisse dicatur. Quod quidem regnante Necessitate contingere dicitur, quia neque dantis, neque accipientis uoluntate, sed necessitate qua affectus causae suae aequari non potest, necessarid accidit. Si enim Saturnus, id est angelus. Coelium, id est summum Deum castrare uidetur: lupiter quoque, id est anima mundi ligare Saturnum, id est uim ab angelo acceptam in seipso naturae suae defectu angustiorib. limitib coarctare. Amplior est enim illius quam huius potentia. Ideo potentia, quae in illo expedita propter amplitudinem, &soluta, in hoc propter angustiam ligara iam &coarctata censetur.