# Opera omnia 1341.1-2-5

Ficino, Opera omnia, 1341.1 to 1341.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1341.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1341.1-2

MARSIL niam à pulchro bono foelici dependens in idem reflectitur: pulchrum, bonum, beatum, Deum Agathonis caeterorumque superiorum sententia non dubitamus. Quoniam uerò in animo est per radij illius pulchri pręsentiam iam accenso, affectum inter pulchrum & non pulchrum medium cogimur nominare. Quandoquidem animus, qui nullam adhuc pulchrae rei suscipit imaginem, rem illam tanquam incognitam nondum amat: & qui totam possidet pulchritudinem, amoris stimulis non uexatur. Quis enim quae habet affectat? Restat, ut tunc ardenti flagret amore, quando speciosum ali quod rei pulchrae simulachrum nactus, ea praegustatione ad plenam possessionem pulchritudinis instigatur. Cum igitur amantis animus rem ipsam pulchram partim habeat quidem. partim uerò non habeat: non iniuria partim pulcher est, partim non pulcher. Atque ita amorem ex huiusmodi mixtione medium quendam affectum esse uolumus inter pulchrum & non pulchrum, utriusque participem. Ob hanc utique rationem Diotima ut ad eam iam ueniamus, amorem daemonem appellauit: quia sicut daemones inter coelestia, & terrena sunt medij: sic amor inter informitatem & forinam medium obtinet. Mediam hanc eius regionem inter informem, formosamque naturam lo annes in prima & secunda eius oratione satis aperuit. Cap. III. De sphaerarum animis & daemonibus. Ed quomodo mediam plagam coelum inter & terram daemones habitent, ex uerbis Diotimę in conuiuio. Socratis in Phędro atque in Philebo. Atheniensis hospitis in legibus & Epinomi, Pita cognoscite. Vniuersam huius mundi machinam anima quadam regi, atque moueri Plato existimat. Si quidem mundi corpus totum quoddam corpus est, ex totis quatuor esementis compositum, cuius particulae sunt omnium animantium corpora. Nam animalis cuiusque corpusculum mun dani corporis particula est. Neque ex toto ignis, aeris, aquae, terrae elemento: sed horum elementorum partibus quibusdam componitur. Quanto igitur totum parte perfectius est, tantò mundi corpus perfectius est singulorum animantium corpore. Absurdum esset imperfectum quidem corpus habere animam, perfectum uerò, neque habere animam, neque uiuere. Quis enim adeò mente captus est, ut partem uiuere dicat, totum neget? Viuit igitur totum mundi corpus, cum animalium corpora quae partes illius sunt, uiuant. Vnam esse oportet totius animam, sicut & und est materia, unà constructio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
