# Opera omnia 1341.5-7

Ficino, Opera omnia, 1341.5 to 1341.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1341.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1341.5

Socrates inquit noster Graecorum omnium sapientissimus oraculo Apolli nis iudicatus amandi artem prae caeteris profiteri solebat, quasi ob artis huius peritiam potissimum & Socrates, & alius quiuis esset sapientissimus iudicandus, Artem huius modi non ab Anaxagora. Damone, Archelao physicis, non à Prodico Chio, & Aspasia rhetoricae professoribus, non à Cono musico, à quibus multa didicerat, sed à Diotima fatidica muliere diuino afflata spiritu se accepisse dicebat. Mea quidem sententia, ut ostenderet sola diuinitatis inspiratione, quid uera pulchritudo sit, quid legimus amor, qua ratione amandum homines intelligere posse. Tanta est amatoriae facultatis potentia, tanta sublimitas. Ergo procul ab his coelestibus epulis abesse, procul inquam abeste prophani, qui terrenis obruti sordibus & Baccho Priapoque prorsus mancipati, amore coeleste munus, in terram porcorum ritu coenumque prosternitis. Vos autem conuiuae castissimi, & alij omnes Dianae & Palladi consecrati, qui animi purissimi libertate, perpetuoque mentis gaudio exultatis, adeste foeliciter, diuinaque mysteria Socrati à Diotima reuelata diligenter audite. Sed antequam Diotimam audiatis soluenda est controuersia quaedam inter eos, qui de amore in superioribus tractauerunt, & eos qui tractaturi sunt, orta. Superiores namque amorem pulchrum, bonum, beatum, Deum, uocauerunt Socrares & Diotima negant, atque illum inter pulchrum & turpè bonum & malum, bearum & miserum, Deum & hominem medium collocant. Nos utranque sententiam, licet alia ratione, ueram existimamus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
