# Opera omnia 1341.6-9

Ficino, Opera omnia, 1341.6 to 1341.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1341.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1341.6

Cum ergo duodecim sint mundi sphaerę: ut Platoni placet: octo coeli, & elementa sub coelo quatuor: atque duodecim hae sphaerae discretae inuicem sint, specie, motibus, & proprietate diuersae, duodecim necesse est illis adesse animas, specie & uirtute diuersas. Vna igitur erit unius primae ma teriae anima. Duodecim circulorum, animae duodecim, Quis terram, aut aquam neget uiuere, quae uitam animalibus ex se genitis tribuunt? Quod si feces hae mundi uiuunt, uiuentiumque sunt plenae, cur non aer, & ignis excellentiores mundi partes uiuant, uiuentiaque in se similiter habeant, coelique similiter? Sed animalia illa coelestia, quae sydera sunt, & terrena, aquatilia uidemus quidem, ignea uerò & aerea non uidemus. Quippe cum neque purum ignis, aut aeris elementum perspiciamus. Hoc autem interest: quod in terra duo sunt animantium genera: bruta & rationalia: similiterque in aqua: cum aqua corpore terrae praestantior non minus quàm terra compos esse debeat rationis. Globi ue rò decem superiores propter eorum sublimitatem Solis sunt rationalibus exornati. Animam mundi, id est materiae primae, & undecim sphaerarum, & syderum animas Deos Platonici nominant, tanquam angelicae mentis, summique Dei pedissequas. Animalia, quę ignis aetherei sub luna locati, aut puri aeris, aut nebulosi aeris aquae proximi regionem habitant, daemones. Quae terram incolunt rationalia, homines. Dij etiam immortales, & impatibiles sunt: homines passibiles, atque mortales sunt. Daemones immortales sunt quidem. sed patibiles. Neque passiones daemonibus corporis, sed animi affectus quosdam attribuunt: quibus bonos homines amant quodammodo, malos oderunt, seque ipsos propius. & ardentibus rebus inferiorib. praecipuè humanis gubernandis immiscent, ij omnes ex hoc officio boni uidentur. Esse uerò alios quosdam malos daemones Platonici nonnulli, & Christiani Theologi uoluerunt. Sed de malis daemonibus nulla ad praesens nobis est disputatio. Bonos autem nostri custodes, proprio nomine angelos inferiores mundi gubernatores. Dionysius Areopagita, quod à Platonis mente minimè discrepat, uocare solet. Quinetiam quos deos & sphęrarum syderumque animos Plato nuncupat, angelos Dei ministros Dionysij more possu mus appellare, quod etiam à Platone ob eam causam non dissentit: quia huiusmodi animos, ut in decimo legum apparet, sphaerarum claustris haud quaquam perinde diligat, ut in corporibus ani mas terrenorum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
