Latin
1344.1 to 1344.4
Ficino, Opera omnia 1344.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. De amoris ortu. AEd iam ad Diotimam redeamus. Haec igitur cum amorem in daemonum numerum ob eas quas enarranimus causas retulisset:eius hunc in modum originem Socrati demonstrauit. In EVeneris natalibus discumbentibus dijs Consilij filius Porus potu nectaris ebrius, cum Penia in Iouis horto se miscuit: ex eo congressu natus est amor. In Veneris natalibus, id est, quando mens angeli, &mundi anima: quas Veneres ea ratione, quàm alians diximus, nominauimus, ex summa Dei maiestate oriebantur: Dij discumbebant, id est Coelius &Satumus &supiter bonis proprijs uescebantur. Nam cum in angelo intelligentia, &in mundi anima uis generandi, quas propriè Ve neres geminas appellamus, prodibant in lucem: iam erat summus ille Deus quem uocat coelum: Essentia propterea, &uita in angelo, quos Saturnum uocamus &louem, atque etiam in mundi anima inerat supernorum cognitio, &coelestium corporum agitatio: quos iterum Saturnum louemque uocamus. Porus &Penia, affluentiam &egestatem significant Porus Consilij filius, id est, summi Dei scintilla. Deus nempe consilium, &consilij fons appellatur, quia ueritas omnium est &bonitas. Cuius splendore omne consilium uerum efficitur. Ad cuius bonitatem omne tendit consilium. lo unortum. angelicae uitae foecunditatem intelligit: in quam cum descendit Porus, id est ille Dei scilicet radius. Peniae, id est, priori huius indigentiae mixtus creat amorem. Principio angelus per De um ea &uiuit: quo ad haec duo essentiam &uitam. Saturniis &lupirer nominatur. Habet insuper intelligendi potentiam, quàm esse arbitramur. Potentia huiusmodi sua natura informis est, &obscura. nisi à Deo illuminetur; quemadmodum oculi uis ante Solis aduentum, hanc obscuritatem Peniam scilicet, quasi inopiam &luminis defectum esse putamus. Caeterum uis ea intelligendi na turali quodam instinctu ad suum reflexa parentem, diuinum ab eo radium, Qui porus est &affluen tia, suscipit. In quo ueluti semine quodam, rationes rerum omnium includuntur. Huius radij flammis naturalis ille instinctus accenditur, hoc incendium hic ardor ex obscuritate priori, &accedente scintilla exoriens, amor est ex inopia natus &affluentia, in horto louis, id est umbra uitae progenitus. Quippe cum post uitae uigorem statim ardor ad intelligendum exoriatur.