# Opera omnia 1344.1-4

Ficino, Opera omnia, 1344.1 to 1344.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1344.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1344.1

Cap. VII. De amoris ortu. AEd iam ad Diotimam redeamus. Haec igitur cum amorem in daemonum numerum ob eas quas enarranimus causas retulisset:eius hunc in modum originem Socrati demonstrauit. In EVeneris natalibus discumbentibus dijs Consilij filius Porus potu nectaris ebrius, cum Penia in Iouis horto se miscuit: ex eo congressu natus est amor. In Veneris natalibus, id est, quando mens angeli, & mundi anima: quas Veneres ea ratione, quàm alians diximus, nominauimus, ex summa Dei maiestate oriebantur: Dij discumbebant, id est Coelius & Satumus & supiter bonis proprijs uescebantur. Nam cum in angelo intelligentia, & in mundi anima uis generandi, quas propriè Ve neres geminas appellamus, prodibant in lucem: iam erat summus ille Deus quem uocat coelum: Essentia propterea, & uita in angelo, quos Saturnum uocamus & louem, atque etiam in mundi anima inerat supernorum cognitio, & coelestium corporum agitatio: quos iterum Saturnum louemque uocamus. Porus & Penia, affluentiam & egestatem significant Porus Consilij filius, id est, summi Dei scintilla. Deus nempe consilium, & consilij fons appellatur, quia ueritas omnium est & bonitas. Cuius splendore omne consilium uerum efficitur. Ad cuius bonitatem omne tendit consilium. lo unortum. angelicae uitae foecunditatem intelligit: in quam cum descendit Porus, id est ille Dei scilicet radius. Peniae, id est, priori huius indigentiae mixtus creat amorem. Principio angelus per De um ea & uiuit: quo ad haec duo essentiam & uitam. Saturniis & lupirer nominatur. Habet insuper intelligendi potentiam, quàm esse arbitramur. Potentia huiusmodi sua natura informis est, & obscura. nisi à Deo illuminetur; quemadmodum oculi uis ante Solis aduentum, hanc obscuritatem Peniam scilicet, quasi inopiam & luminis defectum esse putamus. Caeterum uis ea intelligendi na turali quodam instinctu ad suum reflexa parentem, diuinum ab eo radium, Qui porus est & affluen tia, suscipit. In quo ueluti semine quodam, rationes rerum omnium includuntur. Huius radij flammis naturalis ille instinctus accenditur, hoc incendium hic ardor ex obscuritate priori, & accedente scintilla exoriens, amor est ex inopia natus & affluentia, in horto louis, id est umbra uitae progenitus. Quippe cum post uitae uigorem statim ardor ad intelligendum exoriatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
