# Opera omnia 1344

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1344

quale & ipse iam olim intra se possidet & suo in corpore cum uellet effingere, minimè potuit: illud suo interiori protinus admouet: & si quid illi deest ad perfectam corporis Iouialis effigiem, instaurat reformando: ipsum de inde reformatum simulachrum tanquam opus proprium diligit. Hinc accidit, ut amantes ita deci piantur: ut formosiorem quàm sit, existiment. Nam procedente tempore amatum non in mera eius imagine per sensus accepta perspiciunt: sed in simulachro iam ab anima ad ideae suę similitudinem reformato, quod ipso corpore pulchrius est, intuentur. Desiderant insuper corpus illud unde primo manauit simulachrum intueri quotidie. Quamuis enim animus absente corpore illius apud se conseruet imaginem, idque sibi fermè sit saris: spiritus tamen animae instrumentum oculusque non sei uant. Tria protectò in nobis esse uidentur: Anima, Spiritus, atque corpus. Anima & corpus natura longe inter se diuersa spiritu medio copulantur, qui uapor quidam est renuissimus & perlucidus, per cordis calorem ex subtilissima parte sanguinis genitus. Inde per omnia membra diffusus animae uires accipit & transfundit in corpus: Accipit iterum per organa sensum, corporum externo rum imagines, quae in anima propterea figi non possunt, quia incorporea substantia, quę corpori bus pręstantior est, formari ab illis per imaginem susceptionum non potest. Sed enim anima utique spiritui praesens imagines corporum in eo tanquam in speculo relucentes facilè inspicit, perque illas corpora iudicat: atque haec cognitio sensus à Platonicis dicitur, dum eas inspicit, similes illis imagines multo eriam puriores sua ui concipit in se ipsa. Huiusmodi conceptionem, imaginationem phan tasiamque uocamus, hic conceptae memoriter seruantur imagines. Per has animi acies saepenumero incitatur ad uniuersales rerum ideas, quas in se continet intuendas. Idemque unum quendam homi nem & sensu cernit & imaginatione concipit. Intellectu rationem definitionem hominibus om nibus communem per innatam illi humanitatis ideam communiter contemplatur, & quae fuerint contemplata conseruat. Animo igitur formosi hominis simulachrum conceptum semel apud se reformatumque memoriter conseruanti satis esset amatum quandoque uidisse. Oculo tamen & spiritui, quae ueluti specula praesente corpore imagines capiunt, absente, dimittunt, perpetua formosi corporis praesentia opus est ut eius illustratione continuè lucescant, foueantur & oblectentur. Igitur & isti propter indigentiam suam praesentiam corporis exigunt, & animus ijs, ut plurimum, ob sequutus eandem cogitur affectare

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
