Latin
1345.1 to 1345.5
Ficino, Opera omnia 1345.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. Eminae autem Veneres haec geminique amores. non solum in anima mundi, uerumetiam in ysphaerarum, siderum, daemonum, hominumque animis insunt. Cumque animae omnes ad pri mam illam competenti naturalis ordinis serie referantur, necesse est amores quoque omnium ad illius amorem ita referri, ut aliquo modo ab illo dependeant. Propterea hos quidem simpliciter daemones: illum uero magnum daemonem appellare Diotima consueuit. Qui per uniuersum mundum omnibus imminens torpere corda non finit: sed passim suscitat ad amandum. In nobis autem non duo tantum, sed quinque amores reperiuntur. Duo quidem extremi daemones: medij tres, non daemones solummodo sed effectus. Profectò in hominis mente aeternus est amor ad diuinam pulchritudinem peruidendam: cuius gratia, philosophiae studia, &iusticiae, pietatisque officia sequimur. Est etiam in generandi potentia occultus quidam stimulus ad sobolem procreandam, isque amor perpetuus est, quo assiduè incitamur, ut supernae pulchritudinis illius similitudinem in procreatae prolis effigie effingamus. Hi duo amores in nobis perpetui, duo sunt daemones illi, quos Plato nostris animis semper adesse uaticinatur: quorum alter ad superna erigat, alter deprimat ad inferna, alter cacodaemon, id est, bonus dęmon sit, alter cacodaemon, id est, malus sit daemon. Reuera urrique sunt boni, quoniam tam sobolis procreatio, quàm indagatio ueriratis necessaria &honesta censetur: Verum secundus ideo dictus est malus, quia propter abusum no strum saepe nos turbat, &animum à praecipuo eius bono, quod in ueritatis speculatione consistit, Horum medium amores in nobis tres obtinent: auertit maximè, &ad mysteria uiliora detorquer incipiant, crescant, decrescant &desinant: re qui cum non sint in animo aequè ut isti firmissim ctius motus atque effectus, quàm daemones uoca dfur. Horum unus aequis interuallis ab utrisque distat extremis. Reliqui duo in partem alterutram inclinantur. Porrò corporis alicuius figura propter materiae praeparationem talis est maximè, qualem in eius, idea diuina mens continet tunc oculis obuia: perque oculos in spiritum penetrans. animo euestigio placet, cum illis consonet rationibus, quas ueluti rei ipsius exemplaria tum nostra mens, tum generandi potentia olim diuinitus accepta conseruat. Hinc triplex, ut diximus, subrepit amor: aut enim ad contemplatiuam aut actiuam, aut uoluptuosam uitam promoti, &procliues geniti educatide sumus. Siad contemplatiuam, statim à formae corporalis aspectu ad spiritualis, atque diuinae considerationem erigimur. Si ad uoluptuosam, subito à uisu ad concupiscentiam tangendi descendimus.