# Opera omnia 1345

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1345

Hac utique ratione. Venus illa superna per primam ipsius diuini radij gustationem accensa, amore fertur ad integram totius luminis plenitudinem: hoc nixu parenti efficacius haerens plenissimo statim illius fulgore coruscat, rerumque rationes illae confusae, quae in radio, quem Porum dicimus ante fuerant implicatae, explicantur, iam impotentia illa Veneris inhaerente, & clarius diftinctae lucescunt. Quemadmodum uerd se habet ad Deum angelus, ita ad angelum Deumque, anima mundi. Ea enim ad superna se flectens, ab illis similiier & radium accipit, & accenditur, gignitque amorem affluentię inopiaeque participem. Hinc formis rerum omnium exornata, ad earum exemplar coelos mouet, perque potentiam generandi similes illis formas in elementorum materia generat. Venerem hic geminam rursus aspicimus. Alteram sanè uim animę, huius ad superna cognoscenda. Alteram uerò uim eius dem inferiorum procreatricem. Illa quidem non est animae propria: sed contemplationis angelicę imitatio. haec autem naturae animae propria. Ideo quoties unam in anima Venerem ponimus, uim eius peculiarem. Venerem eius propriam intelligimus. Quories duas, alteram communem cum an gelo, alteram ipsius animae propriam. Sint igitur duae in animo Veneres: prima coelestis, secunda uerò uulgaris Amorem habeant ambae: Coelestis ad diuinam pulchritudinem cogitandam: Vulgaris ad eandem in mundi materia generandam. Qualem enim uidet illa decorem, talem uult haec pro uiribus mundi machina tradere. Imò uerò utraque fertur ad pulchritudinem generandam, sed suo utraque modo. Coelestis Venus intelligentia sua affingere, in seipsa exactissimam supernorum pulchritudinem nititur. Vulgaris diuinorum seminum ubertate conceptam apud se diuinitus pulchritudinem in mundi materia parêre. Amorem illum quandoque Deum idcirco uocamus, quoniam ad diuina dirigitur. Vt plurimum daemonem, quoniam inter inopiam copiamque est me dius. Amorem alterum semper daemonem, quoniam affectum aliquem ad corpus habere uidetur, & ad inferiorem mundi plagam esse procliuior. Quod quidem à Deo alienum est, daemonum naturae conueniens. In omnibus animis duo sunt amores, in nostris uerò quinque.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
